


In his autem quae in nullo conveniunt, non est quaerendum quo differant, sed seipsis diversa sunt. Differentia igitur in his quaerenda est quae in aliquo conveniunt: oportet enim aliquid in eis assignari secundum quod differant sicut duae species conveniunt in genere, unde oportet quod differentiis distinguantur. determinatur, dicitur ad aliquid, nam omne differens aliquo est differens: diversum autem aliquid absolute dicitur, ex hoc quod non est idem. Hoc autem processit ex ignorantia qua nescivit quid inter differentiam et diversitatem intersit. In hoc autem insania David de Dinando confunditur, qui ausus est dicere Deum esse idem quod prima materia, ex hoc quod, si non esset idem, oporteret differre ea aliquibus differentiis, et sic non essent simplicia nam in eo quod per differentiam ab alio differt, ipsa differentia compositionem facit. Hanc autem veritatem fides Catholica confitetur, qua Deum non de sua substantia, sed de nihilo asserit cuncta creasse. Si igitur Deus est immobilis, ut probatum est, nullo modo potest esse rerum causa per modum materiae. Materia non fit causa alicuius in actu nisi secundum quod alteratur et mutatur. Si igitur Deus, qui est prima causa, sit causa materialis rerum, sequitur omnia a casu existere. Sequitur res naturales casu existere his qui omnia in materiam reducebant sicut in causam primam: contra quos agitur in II physicorum. Deo autem convenit esse primam causam effectivam rerum, ut supra dictum est. Materia non est agendi principium: unde efficiens et materia in idem non incidunt, secundum philosophum. Quia materia id quod est, in potentia est. Apparet etiam ex hoc Deum non esse materiam.
